monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 391

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 391
et multa sunt talia: illud tamen constat, personalia verba non implere sententiam nisi nominativo casu et tertia persona. sunt etiam sententiae quae, quamvis constent ex nomine et verbo, affirmari tamen aut negari non possunt, quae non proloquia, sed eloquia dici nonnullis placuit, ut est modus cum dicimus 'curre'. iam plena sententia est; nam nec solum intellegi, sed etiam fieri potest quod dicis; negari tamen non potest. non enim hoc negat, qui dixerit 'noli currere'; hoc enim non est adversum ei, quod dictum est 'curre', ut hoc sit verum, illud falsum, unde possit nasci quaestio. nam de aientia et negatione quaestio sine dubio nascitur, ut 'ille currit' et 'ille non currit': quaestio est, utrum currat. 'curre' autem et 'noli currere' non facit quaestionem, utrum currat. nulla quidem quaestio hic potest intellegi, utrum currere debeat; hoc enim ex aientia et negatione natum est, ut 'currere debet' et currere non debet'. nec facit optativus modus. cum enim plena sit sententia, cum dicamus 'utinam scribam', 'utinam non scribam', non potest hinc nasci quaestio, utrum scribat.